1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;3 et ait ad illos: " Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ".6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
Publicidade
Lucas 9
Veja também
Publicidade