1 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
2 et ait illis: " Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.
3 Et si quis vobis dixerit: "Quid facitis hoc?", dicite: "Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc" ".
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: " Quid facitis solventes pullum? ".
6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: " Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!
10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! .
11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.