22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: " Pete a me, quod vis, et dabo tibi ".
23 Et iuravit illi multum: " Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ".
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: " Quid petam? ". At illa dixit: " Caput Ioannis Baptistae ".
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: " Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ".
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.