22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:23 " Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ", quod est interpretatum Nobiscum Deus.24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam;25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.
Publicidade
Mateus 1
Veja também
Publicidade