21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.

22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: " Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ".

23 Qui non respondit ei verbum.Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: " Dimitte eam, quia clamat post nos ".

24 Ipse autem respondens ait: " Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ".

25 At illa venit et adoravit eum dicens: " Domine, adiuva me! ".

26 Qui respondens ait: " Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ".

27 At illa dixit: " Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ".

28 Tunc respondens Iesus ait illi: " O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ". Et sanata est filia illius ex illa hora.