15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: " Hosanna filio David ", indignati sunt

16 et dixerunt ei: " Audis quid isti dicant? ". Iesus autem dicit eis: " Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ".