3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: " Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ".

4 Et respondens Iesus dixit eis: " Videte, ne quis vos seducat.

5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent.

6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.