1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2 et dicens: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto:Parate viam Domini,rectas facite semitas eius!" ".
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.