1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei.

2 Deus aemulator et ulciscens Dominus,ulciscens Dominus et habens furorem,ulciscens Dominus in hostes suoset servans iram inimicis suis.

3 Dominus patiens et magnus fortitudine,nullumque impunitum derelinquet Dominus.In tempestate et turbine via eius,et nubes pulvis pedum eius.

4 Increpans mare et exsiccans illudet omnia flumina ad desertum deducens.Elanguit Basan et Carmelus,et flos Libani elanguit.

5 Montes commoti sunt ab eo,et colles conturbati;et contremuit terra a facie eiuset orbis et omnes habitantes in eo.

6 Ante faciem indignationis eius quis stabit,et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis,et petrae dissolutae sunt ab eo.

7 Bonus Dominus,refugium in die tribulationiset sciens sperantes in se

8 et in diluvio transeunte;consummationem faciet adversariorum suorum,et inimicos eius persequentur tenebrae.

9 Quid cogitatis contra Dominum?Consummationem ipse faciet;non consurget duplex tribulatio.

10 Sicut spinae condensae se invicem complectenteset sicut potatores inebriaticonsumentur quasi stipula omnino arida.

11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam,mente pertractans praevaricationem.

12 Haec dicit Dominus: Et si incolumes fuerint et numerosi,sic quoque attondentur et pertransibunt;afflixi te et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuoet vincula tua disrumpam ".

14 Et praecipiet super te Dominus: Non seminabitur ex nomine tuo amplius.De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile;ponam sepulcrum tuum,quia inhonoratus es ".