2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Publicidade
Romanos 6
Veja também
Publicidade