1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
Publicidade
Romanos 8
Veja também
Publicidade