12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.13 Nemo, cum tentatur, dicat: " A Deo tentor "; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;15 dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
Publicidade
Tiago 1
Veja também
Publicidade