Amós 7

1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.

2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ”.

3 Misertus est Dominus super hoc. “ Non erit ”, dixit Dominus Deus.

4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.

5 Et dixi: “ Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ”.

6 Misertus est Dominus super hoc. “ Sed et istud non erit ”, dicit Dominus Deus.

7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.

8 Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Amos? ”. Et dixi: “ Trullam caementarii ”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

9 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio ”.

10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “ Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.

11 Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua” ”.

12 Et dixit Amasias ad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;

13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ”.

14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “ Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

15 Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”.

16 Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.

17 Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua” ”.

Capítulos

Bíblias