Amós 8

1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.

2 Et dixit: “ Quid tu vides, Amos? ”. Et dixi: “ Canistrum pomorum ”. Et dixit Dominus ad me: “ Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

3 Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.

4 Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,

5 dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,

6 ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?””.

7 Iuravit Dominus in superbia Iacob: “ Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.

8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?

9 Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.

11 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ”.

12 Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.

13 In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.

14 Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “ Vivit Deus tuus, Dan! ” et “ Vivit via, Bersabee! ”, et cadent et non resurgent ultra.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade