Ester 4

1 Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat

2 usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.

3 In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

4 Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.

5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret.

6 Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii.

7 Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.

8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo.

9 Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.

10 Quae respondit ei et iussit, ut diceret Mardochaeo:

11 “ Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ”.

12 Quod cum audisset Mardochaeus,

13 rursum mandavit Esther dicens: “ Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.

14 Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ”.

15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:

16 “ Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo ”.

17 Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade