Ezequiel 15

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2 “ Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum?

3 Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?

4 Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus?

5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis.

6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem.

7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos

8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint ”, dicit Dominus Deus.

Capítulos

Bíblias