Isaías 21

1 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.

4 Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.

5 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.

6 Haec enim dixit mihi Dominus: “ Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.

7 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ”.

8 Et clamavit speculator: “ Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.

9 Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”.

10 Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

11 Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “ Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ”.

12 Dixit custos: “ Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ”.

13 Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:

15 a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.

16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;

17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade