Isaías 35

1 Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.

2 Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis: “ Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos ”.

5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.

6 Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine.

7 Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci.

8 Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint,

10 et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus.

Capítulos

Bíblias