Jonas 2

1 Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.

2 Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis

3 et dixit: “ Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

5 Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”.

6 Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.

7 Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.

8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.

9 Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;

10 ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est ”.

11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.

Capítulos

Bíblias