Jeremias 45

1 Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, dicens:

2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, super te, Baruch.

3 Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni”.

4 Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc;

5 et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris ”.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade