Miquéias 2

1 Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.

2 Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.

3 Idcirco haec dicit Dominus: “ Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.

4 In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur”.

5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini ”.

6 “ Ne vaticinemini! ”. “ Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ”.

7 Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?

8 Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.

9 Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.

10 “ Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ”. Propter immunditiam peribitis perditione pessima.

11 Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: “ Vaticinabor tibi de vino et sicera ”, hic esset vates populi istius.

12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.

13 Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Capítulos

Bíblias