Oséias 11

1 Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.

2 Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.

3 Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.

5 Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.

6 Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.

7 Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.

8 Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.

9 Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.

10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.

11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade