Oséias 14

1 Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.

2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.

4 Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ”.

5 “ Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.

7 Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ”.

10 Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

Capítulos

Bíblias