Provérbios 13

1 Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.

3 Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.

4 Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.

5 Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.

6 Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.

7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9 Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.

10 Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.

11 Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.

12 Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.

13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.

14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

15 Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.

16 Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17 Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.

18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19 Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.

20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.

21 Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.

22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.

23 Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.

24 Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.

25 Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.

Capítulos

Bíblias