Salmos 1

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,

2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.

3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.

5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.

6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.

Capítulos

Bíblias