Salmos 100

1 PSALMUS. Ad gratiarum actionem.

2 Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione.

3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius.

4 Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius.

5 Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.

Capítulos

Bíblias