Salmos 101

1 David. PSALMUS. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.

2 Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae.

3 Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi.

4 Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam.

5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo.

6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.

7 Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.

8 In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

Capítulos

Bíblias