Salmos 11

1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “ Transmigra in montem sicut passer!

2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.

3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? ”.

4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.

5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.

6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.

7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade