Salmos 110

1 David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.

2 Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

3 Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te.

4 Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.

5 Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges.

6 Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa.

7 De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.

Capítulos

Bíblias