Salmos 111

1 ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione.

2 GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.

3 HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

4 ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus.

5 TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.

6 CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis hereditatem gentium;

7 MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius,

8 SAMECH. confirmata in saeculum saeculi, AIN. facta in veritate et aequitate.

9 PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius.

10 RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.

Capítulos

Bíblias