Salmos 112

1 ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis.

2 GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur.

3 HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

4 ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus.

5 TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio,

6 CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In memoria aeterna erit iustus,

7 MEM. ab auditione mala non timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,

8 SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos suos.

9 PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.

10 RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.

Capítulos

Bíblias