Salmos 113

1 ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini.

2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

4 Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius.

5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat

6 et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?

7 Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,

8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade