Salmos 114

1 ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,

2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.

3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;

4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?

7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,

8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade