Salmos 12

1 Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.

2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.

3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.

4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.

5 Qui dixerunt: “ Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est? ”.

6 “ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.

7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.

8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade