Salmos 120

1 Canticum ascensionum. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me.

2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa.

3 Quid detur tibi aut quid apponatur tibi, lingua dolosa?

4 Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.

5 Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar!

6 Multum incola fuit anima mea cum his, qui oderunt pacem.

7 Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me.

Capítulos

Bíblias