Salmos 121

1 Canticum ascensionum. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi?

2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

3 Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te.

4 Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.

5 Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam.

6 Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.

7 Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus.

8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.

Capítulos

Bíblias