Salmos 122

1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “ In domum Domini ibimus ”.

2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.

3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.

6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “ Securi sint diligentes te!

7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ”.

8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: “ Pax in te! ”.

9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.

Capítulos

Bíblias