Salmos 123

1 Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

4 quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.

Capítulos

Bíblias