Salmos 124

1 Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

2 nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos:

3 forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos.

4 Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram;

5 forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes.

6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.

7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus.

8 Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Capítulos

Bíblias