Salmos 126

1 Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.

2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “ Magnificavit Dominus facere cum eis ”.

3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro.

5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

6 Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.

Capítulos

Bíblias