Salmos 127

1 Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam.

2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum.

3 Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris.

4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis.

5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade