Salmos 128

1 Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius.

2 Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.

5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae;

6 et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade