Salmos 129

1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,

2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.

3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.

4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.

5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;

7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.

8 Et non dixerunt, qui praeteribant: “ Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ”.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade