Salmos 13

1 Magistro chori. PSALMUS. David.

2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?

3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,

5 ne quando dicat inimicus meus: “ Praevalui adversus eum! ”; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.

6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

Capítulos

Bíblias