Salmos 130

1 Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine;

2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

4 Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.

5 Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit

6 anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram

7 speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.

Capítulos

Bíblias