Salmos 131

1 Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.

2 Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea.

3 Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade