Salmos 137

1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

2 In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras.

3 Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “ Cantate nobis de canticis Sion ”.

4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea;

6 adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae.

7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: “ Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ”.

8 Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;

9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.

Publicidade

Capítulos

Bíblias

Publicidade