Salmos 138

1 David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,

2 adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.

3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.

4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui.

5 Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini;

6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit.

7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.

8 Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.

Capítulos

Bíblias