Salmos 14

1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.

3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;

5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.

6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.

7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Capítulos

Bíblias