Salmos 140

1 Magistro chori. PSALMUS. David.

2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me.

3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.

4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.

5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos.

6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi.

7 Dixi Domino: “ Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ”.

8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli.

9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant

10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos.

11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant.

12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu.

13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum.

14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.

Capítulos

Bíblias